라틴어 문장 검색

quae cum quattuor inter se diversa videmus quattuor a ventis et caeli partibus esse, tum color et facies hominum distare videntur largiter et morbi generatim saecla tenere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 36:5)
proprios generatim 'generatim' est per singula genera, 'generaliter' autem est simul omnia:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 351)
Iam vero de legibus constituendis, de bello, de pace, de sociis, de vectigalibus, de iure civium generatim in ordines aetatesque discriptorum dicant vel Graeci, si volunt, Lycurgum aut Solonem - quamquam illos quidem censemus in numero eloquentium reponendos - scisse melius quam Hyperidem aut Demosthenem, perfectos iam homines in dicendo et perpolitos, vel nostri decem viros, qui xii tabulas perscripserunt, quos necesse est fuisse prudentis, anteponant in hoc genere et Ser.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 58:1)
Flavio primum actionibus, nulli fuerunt, qui illa artificiose digesta generatim componerent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 186:4)
Infinitum mihi videbatur id dicere, in quo aliquid generatim quaereretur, hoc modo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 42:1)
Sed haec Crassus aliquando nobis expediet et exponet discripta generatim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 142:5)
tanta erat in illis crudelitas, tanta cum barbaris gentibus coniunctio ut non nominatim sed generatim proscriptio esset informata, ut iam omnium iudicio constitutum esset omnium vestrum bona praedam esse illius victoriae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 6 4:4)
Exponam igitur generatim argumenta eorum, quoniam ipsi etiam illi solent non confuse loqui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 64:1)
faciet igitur hic noster - non enim declamatorem aliquem de ludo aut rabulam de foro, sed doctissimum et perfectissimum quaerimus - , ut, quoniam loci certi traduntur, percurrat omnis, utatur aptis, generatim dicat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 15장 1:1)
Nova universali egemus solidarietate.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 20:6)
Ut amet cum creatus sit, intra eius limites necessario liberalitatis, solidarietatis curaeque florent actus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 74:3)
“Omnis laesio solidarietatis et amicitiae civium damna in naturam inferunt”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 186:2)
158. In condicionibus hodiernis mundanae societatis, in qua plures conspiciuntur inaequalitates et frequentiores usque sunt personae quae excluduntur ac fraudantur fundamentalibus iuribus humanis, principium communis boni continuo transformatur, veluti logica et necessaria consecutio, in appellationem ad solidarietatem et in optionem quandam praeferentem pauperes.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 205:1)
Iam non possumus de tolerabili loqui progressione sine solidarietate inter generationes.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 207:3)
Quidquid est, ante omnia ethica est deliberatio, quae omnium populorum solidarietate nititur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 223:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION